Friday, July 15, 2016

Novus Incursus Tromocraticus Francogalliam Percussit

Via Ephemeris:

Nicaeae autoplaustrum tortuosum glandibus displosis in multitudinem se coniecit.

Nicaeae, praeclara via Ambulatio Anglica nominata novae mortiferae petitionis tromocraticae heri vespere theatrum fuit. Autocarrus velocissime in lineam tortam admotus cives diem festum rei publicae celebrantes adortus est, sed hoc non satis fuit: vector mitra praeditus ictus caeco impetu displodit. Adhuc LXXXIV mortui numerantur, plurimi vulnerati, ex quibus XVIII saltem gravissime. Caede facta, itinere duorum kiliometrorum confecto, tandem vehicularius a biocolytis occisus est. Ante obitum fertur iterum clamavisse “Allah magnus est”. Territor civis Francogallus a Tunisia oriundus agnitus est.

In Francogallia die 14 mensis Iulii cives Propugnaculum (Bastille) captum anno MDCCLXXXIX, signum Pristini Regiminis, memorant, unde existimatum est popularem tumultum initium habuisse. Tot familiae cum pueris in via aderant ut spectaculum pyrotechnicum intentis oculis contemplarentur, deinde ex improviso res tragica evenit. Praeter ictuum crepitum ubicumque clamor et eiulatus auditi sunt; tot cives territi in tabernas et cauponas confugerunt. Intermisso atroci cursu, longa series mortuorum et vulneratorum in via mansit.

Res horrenda in orbe deplorata est. Praeses Franciscus Hollande haec prope dixit: “Francogallia est prostrata, horrore perculsa ob rem tragicam et immanem, tamen natio fortior est et erit quam fanatici eam percussuri”; statum periculi publici in tota Fracogallia tre menses saltem aperte declaravit.

No comments: